MEDIOLANUM

MEDIOLANUM
I.
MEDIOLANUM
Angliae oppid. Ptol. vulgo Lancaster. Vide Guil. Burtonum in Anton. Itin. quatenus Britanniam spectat. p. 132.
II.
MEDIOLANUM
Aulericorum Eburaicorum urbs. Ptol. eadem Ebroicis. Vide Eburovices.
III.
MEDIOLANUM
alter. Germaniae inferioris oppid., Metteler Simlero, pagus apud Mosam, inter Coloniam Agrippinam ac Traianam. Ortelio vero pagus Midelflun eius tractus. Baudrando oppidulum fuit Gugernorum, 3. mill. pass. a Rheno; nunc Cluverio vicus Moyland, 6. mill. pass. ab urbe Clivia, in Austrum 3. a Calcaria. In Ducatu Clivensi.
IV.
MEDIOLANUM
vulgo Milan Gallis, Millain Anglis, Milano Italis, Meyland Germanis urbs Insubriae Archiepiscopalis et metropolis amplissima, a Gallis condita, post Romam an. 395. Ducatus Mediolanensis caput, Emporium, et urbium Italicarum maxima, ab urbe Româ 315. mill. pass. inter Venetias 165. et Lugdunum 215. Hîc copia omnium pene rerum, ac artificium cuiuscumque generis multitudo. Ausonius de claris urb.
Et Mediolani mira omnia, copia rerum,
Innumerae cultaeque domus, fecunda virorum
Ingenia, antiqui mores, etc.
Haec urbs inter ceteras Italiae urbes excellit quatuor inter alia rebus: Populi frequentiâ, Templô augustissimô, vix unquam perficiendô, arce firmissimâ et Bibliothecâ Ambrosianâ appellata, a Friderico Borromaeo Cardinali, et Archiepiscopo Mediolanensi, viro doctissimo, et studiosorum Maecenate de suo exstructa; librisque omnis generis et linguae, ac reditibus amplis ad perpetuitatem instructa. Ibi ad 300000. capita hodie censeri putantur; ceteras enim Italiae urbes incolarum multitudine, unâ exceptâ Neapoli, longe superat, Lloyd. Nomen eius et origo in incerto Interim a Belloveso Gallorum Duce, qui circa an. 170. Urb. Cond. sedem in Italia fixit, conditam esse, colligitur ex Livio, qui Gallos, Tuscis devictis prope Ticinum, cum audîssent regionem Insubriam vocari, nomine castri in pago Augustodunensi, ibi omen sequutos loci urbem condidisse Mediolanum appellatam, ait l. 5. c. 34. Postea Gallis saepius a Romanis, Virodomarô inprimis illorum Rege, an. Urb. Cond. 532. a Marcello superatô occisôque, Romani Insubriâ simul et Mediolanô potiti sunt: a quo tempore varii Imperatores sedem hîc habuêre. Pluries vastata a Gothis et Hunnis, sub Attila Rege, inprimis A. C. 452. et Vitige Gotho, qui Mediolani una cum Burgundionibus ad 30000. masculorum trucidavit, A. C. 537. postmodum Longobardorum Dominatum agnovit, usque ad tempora Caroli M. tum enim pars Imperii Romani esse coepit: sed et sic varios Dominos, Vicecomites Tyrannosque subinde experta. Cum Cremonensibus, ob Cremam, bellum gessit, A. C. 1140. a Friderico Barbarossa, ob rebellionem, solo aequata, auctoribus turbarum securi percussis, A. C. 1162. iterum a Friderico II. Imperatore X. Milib. caesis victa est, A. C. 1237. Galeacium Ducem accepit a Wenceslao Imperatore, ob id ab Electoribus deposito A. C. 1400. Cuius successor Philippus Venetos mari, Florentinos terrâ debellavit, A. C. 1431. Huius filiâ Blancâ in uxorem ductâ, Franciscus Sfortia, Venetorum, stipendiarius, ad Ducatum viam sibi stravit, A. C. 1438. socerôque oppugnatô, ei post mortem, Venetis Mediolanensibusque invitis, successit, captôque Mediolanô Dux declaratus est. Orta dein ingentia bella, ob ius Gallorum, quod in Ducatum, propter nuptias Valentinae filiae Ioh. Galeacii Ducis, cum Ludovico secundogeniteo Caroli V. Gall. Rege unde Carolus Dux Aureliensis pater Ludovici XII. ortus, sibi vindicabant. Hinc a Borbocio, Duce
Francisci I. ex agro Mediolanensi pulsus Maximilianus I. Imperator A. C. 1515. postquam iam Carolus VIII. a Ludovico Mediolanensi evocatus Alsonso Neapolitano Regi bellum intulisset, A. C. 1494. Ludovicus vero XII. Ludovicum Sfortiam, in Carolum Regem perfidum una cum urbe cepisset, A. C. 1500. paulo post ab Helvetiis insigni clade affectus, et Sfortiâ restitutô, Ducatu spoliatus, A. C. 1513. quem 13, annis tenuerat. Sed Franciscum Carolus V. ex Italia, ademptô iterum Mediolanensi Ducatu, eiecit, redeuntem cruentissimâ clade ad Ticinum vicit et cepit, A. C. 1525. Quae lis tandem, post mortem inprimis Francisci Sfortiae Ducis ultimi A. C. 1535. cum sopienda videretur, investiturâ Ducatus uni ex Francisci filiis promissâ, illum nihilominus Imperator in fil. Philippum Il. transtulit: a quo tempore sub
Hispanis est, quibus satis addicte paret. Unde Proverbium: Siciliam Hispani cum lenitate, Neapolim cum dexteritate, sed Mediolanum auctoritate regunt. Et de Praefectis Hispanis: Siciliae Pro Rex rodit, Neapol. manducat, Mediolanensis vorat. Patria Alexandri II. Urbani III. Caelestini IV. et Pii IV. Pontificum, item Andreae Alciati, Hier. Cardani, Lud. Septalii, etc. Dicitur urbs obsessa quadragies, capta vicies bis. Magna vocatur, ob 10. milliar. ambitum. A Ticino et Adduafluv. per aquaeductus, Gallorum opus, multum commoditatis sentit. Portae ibi numerantur 22. Templa Palatiaque Borromaeorum inprimis, Vicecomitum, Sfortiarum, Trivultiorum et Mariniorum superbissima habet: Sacellô, ubi Augustinus baptizatus, tumulis Ludovici Imperatoris et Pipini Italiae Regis, an et serpente aeneô, quem Moses in deserto erexerat, in S. Gervasii templo, conspiciendô? nobilis est: Certe serpentem hunc iam ab Hiskia Rege Iudae contritum in S. Scriptura legimus. Ecclesia Mediolanensis, magni olim nominis, a Barnaba Apostolo fundata creditur, Ambrosiô inprimis Episcopô inclita. Concilium ibi, A. C. 344. a paucis Praesulibus Orthodoxis, ut Arianorum furori occurreretur, habitum: Mox aliud priori illustrius contra Photinum, Ursacium et Valentem Episcopos Arianos, celebratum est, qui ad paenitentiam, sed ementitiam, adacti. Synodus post haec acta A. C. 355. a Constantio, ad promovendum Arii dogma et damnationem Athanasii: quorum tamen neutrum factum, Imperatore ab Hilario Pictaviensi et Liberio Episcopo Romano libere increpitô. Contra Iovinianum eodem loci Concilium coactum est ab Ambrosio A. C. 390. Aliud A. C. 451. sub Episcopo Eusebio, quô doctrina de Incarnatione Verbi, expressa in literis Leonis Papae ad Flavianum Constantinop. approbata est. Iterum contra Monothelitas, A. C. 679. etc. Angilbertus Archiepiscopus ab Ecclesia Romana A. C. 844. deficiens, schismatis ducentorum annorum auctor exstitit. Inter cuius successores Heribertum, quod vexillô insolenti in stupendo curru erectô usus esset, deposuit ac exiliô multavit Conradus II. Imperator. A. C. 1037. Guido vero, Episcoporum conventu celebratô, Clericis uxores habere permisit: unde iterum secessio facta, sed Guidone a Papa victô, iugum caelibatus repositum, A. C. 1062. Bernhardo adventanti, omnis populus obviam prodivit: A. C. 1131. Numerosi Valdensium in agro et urbe coetus fuêre, circa A. C. 1220. fratrum in Germania liberalitate sustentati, sed persecutionibus mox ac Inquisitione turbati: imo ut Friderico II. Imperatori facilius responderent cives, in multos eorum ultimô suppliciô animadverterunt. In Ecclesiam Mediolanensem mite liberalis Benedictus XI. fuit. Hîc et Romae coronatus Ludovicus Bavarus Imperator, contra Iohannem XXII. Pontificem quô invitô Italiam intraverat. Synodum habuit, eique depositô Nicolaum V. surrogavit, A. C. 1329. Ludovicus quoque XII. Gall. Rex ibidem Conciliô cactô, de emendando statu Ecclesiae egit, A. C. 1498. etc. Vide Plin. l. 3. c. 17. Strabonem, l. 5. Ptol. Solinum, c. 8. Livium, l. 5. c. 34. Polybium, l. 2. c. 34. Tacitum, l. 1. Histor. c. 70. Iustinum, l. 20. c. 5. Amm. Marcellin. Procopium, P. Diaconum, Luithprandum, Sigebertum, Villanium, Blondum, Sigonium, Bapt. Egnatium, Volaterranum, Sabellicum, Simonetam, Platinam, Paulum Iovium, etc. Corio et Merula scripserunt Historiam Mediol. Ripamontius Eccl. Hist. Adde Guicciardinum, Leandr. Albertum, Ioh.
Bapt. Silvaticum. Vitalem, Erycium Puteanum, Morerium in Dict. Hist. Laetum Comp. Hist. Univ. Addo, quo postquam a Friderico Barbarossa, solô sale conspersô; ad sterilitatem damnata fuisset, sub Fridericô tamen II. tantis emersit incrementis, ut altera post Romam Italiae urbs censeretur. Factiones in ea duae inprimis erant, Turriani ac Vice-Comites, quorum hi praevaluerunt ac praefecturam in Principatum perpetuum mutârunt. Sed Vice-Comitum haec famlia non nisi annis 55. duravit, exstincta in Philippo Maria, qui, cum prole legitimâ careret, Ducatum quatuor potentissimis competitoribus discerpendum reliquit: Friderico III. IMperatori titulô Imperii; Alfonso Siciliae Regi ex testamento; Carolo, Ludovici Ducis Aurelianensis filio, ex Valencia Iohannis Galeacii filia, et Francisco Sfortiae genero suo, per filiam notham. Quâ occasione vicini Principes Ducatum omni a parte dilacerârunt, ac Veneti Placentiam, Cremam, Laudam; Ludovicus, Sabaudiae Dux Valentiam et Confluentiam; Carolus Aurelianensis Astam, occupârunt: Mediolanô, Novarâ, Comô, Alexandriâ ac Dertonâ, mutuô foedere initô, aliquamdiu se contra omnes defendentibus. Donec Franciscus praefatus, partim fraude, partim vi, Ducatu potitus est, qui humili ortus familiâ, ex gregario milite, velut alter Agathocles, ad summum fastigium emersit, Georg. Hornius Orb. Imp. p. 91. Plura vide infra, ubi de Sfortiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Mediolanum — oder auch Mediolanium (griechisch Μεδιολάν[ι]ον) ist: in der antiken Geographie: Stadt in Gallia cisalpina, das heutige Mailand Ort der Bituriger in Aquitania I, heute Châteaumeillant in Frankreich Mediolanum Santonum, das heutige Saintes in… …   Deutsch Wikipedia

  • Mediolānum — (a. Geogr.), 1) Stadt der Bituriger im Aquitanischen Gallien; j. Chateau Meillan; 2) (Mediolanium), Hauptstadt der Santoner im Aquitanischen Gallien, am Berantonus; j. Saintes; 3) (Eborica), Hauptstadt der Eburoviker im Lugdunensischen Gallien; j …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Medĭolānum — (inschriftlich Mediolanium), Hauptstadt der keltischen Insubrer in Transpadana, nach Zerstörung des etruskischen Melpum 396 v. Chr. von ihrem Häuptling Bellovesus gegründet, 222 von den Römern erobert, dann zu einem stark befestigten Munizipium,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Mediolanum — Mediolānum, lat. Name für Mailand …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Mediolanum — Mediolanum, s. Mailand …   Herders Conversations-Lexikon

  • Mediolanum — This article is about Roman Milan. For other uses, see Mediolanum (disambiguation). A section of Roman wall (11 m high) with a 24 sided tower. Mediolanum, the ancient Milan, was an important Celtic and then Roman centre of northern Italy. This… …   Wikipedia

  • Mediolanum S.p.A. — Gruppo Mediolanum  Pour l’article homonyme, voir Mediolanum.  Mediolanum S.p.A …   Wikipédia en Français

  • Mediolanum —  Pour l’article homonyme, voir Mediolanum (groupe).  Mediolanum, forme latine du gaulois Mediolanon, fut le nom de nombreux oppida celtes, dont le plus connu est l’actuelle ville de Milan (Italie), alors en Gaule Cisalpine. Le sens du… …   Wikipédia en Français

  • Mediolanum (Zug) — Mediolanum ist der Name eines Trans Europ Expresses (TEE), der von 1957 bis 1984 zwischen München und Mailand verkehrte. Er gehörte von Beginn an zum europaweiten TEE Netz und befuhr immer die gleiche Strecke. „Mediolanum“ ist der lateinische… …   Deutsch Wikipedia

  • Mediolanum (Unternehmen) — Mediolanum S.p.A. Rechtsform Aktiengesellschaft ISIN IT0001279501 Gründung …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”